monumenta.ch > Plinius > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 146
{CXX} quae contemplatio aufert nos ad ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores morborum omnium mekas. rursus enim cum rerum parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut alia satiaret, nasci volui artesque salutares inseruit et visceribus, quippe cum surdis etiam rebus insereret, tum vero illa animae auxilia praestantissima ex alia anima esse voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.